monumenta.ch > Plinius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 56
{XXIII} Piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis; omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies, set inlustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quippe et harundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, exanimantur.